REGINA CŒLI




V. Regina cœli, lætare, alleluia.
R. Quia quem meruisti portare, alleluia.

V. Resurrexit, sicut dixit, alleluia.
R. Ora pro nobis Deum, alleluia.

V. Gaude et lætare, Virgo Maria, alleluia.
R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.

Oremus:
Deus, qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, mundum lætificare dignatus es: præsta, quæsumus; ut per eius Genetricem Virginem Mariam, perpetuæ capiamus gaudia vitæ. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.
REGINA CŒLI REGINA CŒLI Reviewed by utilidadepublica on 11:46 Rating: 5

Nenhum comentário:

Gallery

Tecnologia do Blogger.